- CELLULAE
- CELLULAEPublicae leg. 3. Cod. Theodos. de studiis liberal. Urb. Constantinopol. eaedem cum Pergulis Magistralibus, de quibus vide infra. De celluis vero Monachorum, supra in voce Cella. Apud Chrysostomum, Κελλίον τȏυ Χριςτοῦ, Cellula Christi, vocatur locus ab Aede sacra segregatus, et subterraneus, in quo Christiani olim hospites excipiebant: Καταγώγιον τῶ ξένων Basilio, Ξενων eidem Chrysostomo alibi, ut infra videbimus, ubi de voce Xenodochium etc. Inde Cellulani, apud Sidonium, l. 9. Ep. 3. De Senatu Lirinensium Cellulanorum: Dorotheo doctr. 16. Κελλιῶται: Monachi sunt in eadem Cella, Cellula aut Monasterio habitantes: quibus opponuntur coeteri, qui seorsim in diversis et dispersis per eremum cellulis habitabant. Eôdem nomine dicebatur Contubernalis, quem, ad amoliendas maledicorum calumnias, habere iussi sunt Episcopi, Presbyteri, et Diaconi, ut est, apud Gregorium M. l. 4. Ep. 44. in Capitular. Car. M. o. 5. c. 174. alibi. Occasionem instituti Symmachus Papa praebuit, uti videre est apud Ennodium Opusc. 7. cui tit. Praeceptum, quando iussi sunt omnes Episcopi Cellulanos habere. Vide Sirmondum Not. ad eum, et infra in vocibus Concellita, Syncellita, Syncellus, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.